- AGNUS Paschalis
- I.AGNUS Paschalisillustris CHRISTI venturi, in Vereri Testamento typus, vide infra Paschalis Agnus. Hic illud solum indigito, quô pactô Agnus ille in furno accenso assatus DOMINI nostri crucifixionem repraesentaverit. Non enim solum assandus erat Agnus, ut figuraret ardorem irae divinae in impios, quô Messiam torreri oportuit, ad expianda electorum delicta, quorum se vadem stiterat, unde graves illae querelae, Psalm. 22. v. 15, 16. Sed et ipse assationis modus magnum hîc momentum habuit, qui in Maimonide sic describitur, l. de Paschate c. 8. sect. 10. Cum eum assant, a medio ore usque ad pudenda transfigunt eum veru ligneô et subiectô igne in medio furno suspendunt. Illum igitur ut assarent, non versabant in veru ferreo, more nostrô, sed veru ligneo transsixum suspendebant, quod Christum in cruce pendentem utcumque referebat. Maxime si haec Iustini vera sunt, Dial. cum Tryphone, Τὸ γὰρ ὀπτώμενον πρόβατον, χηματιζόμενον ὁμοίως τῷ χήματι τȏυ ςταυροῦ ὀπτᾶται, εἷς γὰρ ὄρθιος ὀβέλιοκος διὰπερονᾶται λ᾿πὸ τῶ κατωτάτῳ μςρῶν μέχρι τῆς κεφαλῆς καὶ εἷς πάλιν κατὰ τὸ μετάφρενον, ᾧ προσαρτῶνται καὶ αἱχεῖρες τȏυ προβάτου. Agnus enim assus, in figuram cruci similem conformatus, ad ignem torretur. Nam veru unum ab infimis partibus ad caput usque adactum perfigitur et aliud rursus ad interscapilium, cui appenduntur agni manus (seu pedes anteriores.) Quidni vero illi hac in parte credamus, viro non solum sancto, sed et rerum Iudaicarum peritissimo, ut qui Sichemis, Patre Samaritanô, natus est, Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. Similem plane assandi agnum seu ovem ritum hodieque, apud Tartaros quosdam, sollenni in festivitate, perdurare, memorat Ioh. Baptista Tavernier Itinerar. Pers. et Ind. Part. 1. reique iconem operi suo inseruit, quam quis credat ex ipsis iustini verbis expressam.II.AGNUS Paschalisin Ecclesia Romana hodie dicitur, qui iuxta Romanam auctoritatem in Pascha benedicitur, non ad altare, sed ad communem mensam, ut est in Micrologo c. 54. Benedictionis formulam exhibet Ordo Romanus. Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.